WorksheetsCap 6, ex 11
Total questions: 10
Worksheet time: 10mins
Name
Class
Date
1.
Ubi habitat Cornēlius?
a)
Cornēlius Tūsculī habitat.
b)
Cornēlius Rōmae habitat.
c)
Cornēlius prope Tūsculum habitat.
d)
Cornēlius Tūsculum it.
2.
Unde Cornēlius venit et quō it?
a)
Cornēlius Rōmā venit et Tūsuclum it.
b)
Cornēlius Tūsculō venit et Rōmam it.
c)
Cornēlius Rōmā venit et ad vīllam Iūliī it.
d)
Cornēlius in viā Latīnā est.
3.
Ambulatne Cornēlius?
a)
Cornēlius ambulat.
b)
Cornēlius nōn ambulat sed lectīcā vehitur.
c)
Cornēlius nōn ambulat sed equō vehitur.
d)
Equus ā Cornēliō vehitur.
4.
Cūr Mēdus equō nōn vehitur?
a)
Mēdus equō nōn vehitur, nam is equum nōn habet.
b)
Mēdus equō nōn vehitur, nam is in lectīcā portātur.
c)
Mēdus nōn equō vehitur, nam equus Rōmae est.
d)
Mēdus equō nōn vehitur, nam Iūlius equum Mēdī habet.
5.
Cūr laetus est Mēdus?
a)
Mēdus laetus est quia Rōmam it ubi habitat amīca eius.
b)
Mēdus laetus est quia equum habet.
c)
Mēdus laetus est quia is ā servīs portātur.
d)
Mēdus laetus quia is apud Cornēlium est.
6.
Quae est Lŷdia?
a)
Lŷdia est amīca Mēdī.
b)
Lŷdia est ancilla Iūliī.
c)
Lŷdia est equus Cornēliī.
d)
Lŷdia Tūsculī habitat.
7.
Ubi Lŷdia habitat?
a)
Lŷdia Rōmae habitat.
b)
Lŷdia Tūsculī habitat.
c)
Lŷdia prope Rōmam habitat.
d)
Lŷdia prope Tūsculum habitat.
8.
Cūr Ursus et Dāvus fessī sunt?
a)
Ursus et Dāvus fessī sunt, nam iī lectīcam portant.
b)
Ursus et Dāvus fessī sunt, nam iī saccōs magnōs portant.
c)
Ursus et Dāvus fessī nōn sunt.
d)
Ursus et Dāvus fessī sunt quia vehuntur.
9.
Cūr Iūlius fessus nōn est?
a)
Iūlius fessus nōn est quia ab Ursō et Dāvō portātur.
b)
Iūlius fessus nōn est quia equō vehitur.
c)
Iūlius fessus nōn est quia Rōmam it ubi habitat amīca eius.
d)
Iūlius fessus est.
10.
Quī Iūlium salūtant?
a)
Iūlius ab Aemiliā et līberīs suīs salūtātur.
b)
Iūlius ā Lŷdiā salūtātur.
c)
Iūlius ā Cornēliō salūtātur.
d)
Iūlius ab Ursō et Dāvō salūtātur.
100 %
