WorksheetsCaesar DBG Review
Total questions: 27
Worksheet time: 14mins
Hōrum omnium fortissimī sunt Belgae, proptereā quod ā cultū atque hūmānitāte prōvinciae longissimē absunt, minimēque ad eōs mercātōrēs saepe commeant atque ea quae ad effēminandōs animōs pertinent important
DBG 1
DBG 4
DBG 5
DBG 6
Perfacile factū esse illīs probat cōnāta perficere, proptereā quod ipse suae cīvitātis imperium obtentūrus esset: nōn esse dubium quīn tōtīus Galliae plūrimum Helvētiī possent; sē suīs cōpiīs suōque exercitū illīs rēgna conciliātūrum cōnfīrmat.
DBG 1
DBG 4
DBG 5
DBG 6
Ubi iam sē ad eam rem parātōs esse arbitrātī sunt, oppida sua omnia, numerō ad duodecim, vīcōs ad quadringentōs, reliqua prīvāta aedificia incendunt; frūmentum omne, praeterquam quod sēcum portātūrī erant, combūrunt, ut domum reditiōnis spē sublātā parātiōrēs ad omnia perīcula subeunda essent;
DBG 1
DBG 4
DBG 5
DBG 6
Caesarī cum id nūntiātum esset, eōs per prōvinciam nostram iter facere cōnārī, mātūrat ab urbe proficīscī, et quam māximīs potest itineribus in Galliam ūlteriōrem contendit, et ad Genāvam pervenit.
DBG 1
DBG 4
DBG 5
DBG 6
Quod ubi Caesar animadvertit, nāvīs longās, quārum et speciēs erat barbarīs inūsitātior et mōtus ad ūsum expedītior, paulum removērī ab onerāriīs nāvibus et rēmīs incitārī et ad latus apertum hostium cōnstituī atque inde fundīs, sagittīs, tormentīs hostēs prōpellī āc submovērī iussit; quae rēs māgnō ūsuī nostrīs fuit.
DBG 1
DBG 4
DBG 5
DBG 6
Caesar questus quod, cum ūltrō in continentem lēgātīs mīssīs pācem ab sē petīssent, bellum sine causā intulissent, īgnōscere imprūdentiae dīxit obsidēsque imperāvit; quōrum illī partem statim dedērunt, partem ex longīnquiōribus locīs arcessītam paucīs diēbus sēsē datūrōs dīxērunt.
DBG 1
DBG 4
DBG 5
DBG 6
Complūribus nāvibus frāctīs, reliquae cum essent fūnibus, ancorīs, reliquīsque armāmentīs āmīssīs ad nāvigandum inūtilēs, māgna, id quod necesse erat accidere, tōtīus exercitūs perturbātiō facta est.
DBG 1
DBG 4
DBG 5
DBG 6
Nam et frūmentum ex agrīs cotīdiē in castra cōnferēbat et, quae gravissimē adflīctae erant nāvēs, eārum māteriā atque aere ad reliquās reficiendās ūtēbātur et quae ad eās rēs erant ūsuī ex continentī comportārī iubēbat.
DBG 1
DBG 4
DBG 5
DBG 6
Prīmō per omnēs partēs perequitant et tēla cōiciunt atque ipsō terrōre equōrum et strepitū rotārum ōrdinēs plērumque perturbant et, cum sē inter equitum turmās īnsinuāvērunt, ex essedīs dēsiliunt et pedibus proeliantur
DBG 1
DBG 4
DBG 5
DBG 6
interim barbarī nūntiōs in omnēs partēs dīmīsērunt paucitātemque nostrōrum mīlitum suīs praedicāvērunt et quanta praedae faciendae atque in perpetuum suī līberandī facultās darētur, sī Rōmānōs castrīs expulissent, dēmōnstrāvērunt.
DBG 1
DBG 4
DBG 5
DBG 6
Commīssō proeliō, diūtius nostrōrum mīlitum impetum hostēs ferre nōn potuērunt āc terga vertērunt. Quōs tantō spatiō secūtī quantum cursū et vīribus efficere potuērunt, complūrēs ex eīs occīdērunt, deinde omnibus longē lātēque aedificiīs incēnsīs sē in castra recēpērunt.
DBG 1
DBG 4
DBG 5
DBG 6
Subductīs nāvibus, conciliōque Gallōrum Samarobrīvae perāctō, quod eō annō frūmentum in Galliā propter siccitātēs angustius prōvēnerat, coāctus est aliter āc superiōribus annīs exercitum in hībernīs collocāre, legiōnēsque in plūrēs cīvitātēs distribuere.
DBG 1
DBG 4
DBG 5
DBG 6
Tum suō mōre conclāmāvērunt, utī aliquī ex nostrīs ad colloquium prōdīret: habēre sēsē, quae dē rē commūnī dīcere vellent, quibus rēbus contrōversiās minuī posse spērārent.
DBG 1
DBG 4
DBG 5
DBG 6
Illud sē pollicērī et iūre iūrandō cōnfīrmāre, tūtum iter per fīnēs datūrum. Quod cum faciat, et cīvitātī sēsē cōnsulere, quod hībernīs levētur, et Caesarī prō ēius meritīs grātiam referre.
DBG 1
DBG 4
DBG 5
DBG 6
Caesarem arbitrārī profectum in Ītaliam; neque aliter Carnūtēs interficiendī Tasgētī cōnsilium fuisse captūrōs, neque Ebūrōnēs, sī ille adesset, tantā contemptiōne nostrī ad castra ventūrōs esse.
DBG 1
DBG 4
DBG 5
DBG 6
Cōnsūmitur vigiliīs reliqua pars noctis, cum sua quisque mīles circumspiceret, quid sēcum portāre posset, quid ex īnstrūmentō hībernōrum relinquere cōgerētur.
DBG 1
DBG 4
DBG 5
DBG 6
At Cotta, quī cōgitāsset haec posse in itinere accidere atque ob eam causam profectiōnis auctor nōn fuisset, nūllā in rē commūnī salūtī deerat et in appellandīs cohortandīsque mīlitibus imperātōris et in pūgnā mīlitis officia praestābat.
DBG 1
DBG 4
DBG 5
DBG 6
Nam ducēs eōrum tōtā aciē prōnūntiāre iussērunt, nē quis ab locō discēderet, illōrum esse praedam atque illīs reservārī quaecumque Rōmānī relīquissent: proinde omnia in vīctōriā posita exīstimārent. Erant et virtūte et studio pūgnandī parēs.
DBG 1
DBG 4
DBG 5
DBG 6
Ille cum Cottā sauciō commūnicat, sī videātur, pūgnā ut excēdant et cum Ambiorīge ūnā colloquantur: spērāre ab eō dē suā āc mīlitum salūte impetrārī posse. Cotta sē ad armātum hostem itūrum negat atque in eō persevērat.
DBG 1
DBG 4
DBG 5
DBG 6
Nostrī celeriter ad arma concurrunt, vāllum cōnscendunt. Aegrē is diēs sustentātur, quod omnem spem hostēs in celeritāte pōnēbant atque hanc adeptī victōriam in perpetuum sē fore victōrēs cōnfīdēbant
DBG 1
DBG 4
DBG 5
DBG 6
Addunt etiam dē Sabīnī morte; Ambiorīgem ostentant fideī faciendae causā. Errāre eōs dīcunt, sī quicquam ab eīs praesidī spērent, quī suīs rēbus diffīdant; sēsē tamen hōc esse in Cicerōnem populumque Rōmānum animō ut nihil nisi hīberna recūsent atque hanc inveterāscere cōnsuētūdinem nōlint
DBG 1
DBG 4
DBG 5
DBG 6
Hic diēs nostrīs longē gravissimus fuit, sed tamen hunc habuit ēventum ut eō diē māximus numerus hostium vulnerārētur atque interficerētur, ut sē sub ipsō vāllō cōnstīpāverant recessumque prīmīs ūltimī nōn dabant. Paulum quidem intermīssā flammā et quōdam locō turrī adāctā et contingente vāllum, tertiae cohortis centuriōnēs ex eō quō stābant locō recessērunt suōsque omnēs remōvērunt
DBG 1
DBG 4
DBG 5
DBG 6
Trānsfīgitur scūtum Pullōnī et verūtum in balteō dēfīgitur. Āvertit hic cāsus vāgīnam et gladium ēdūcere cōnantī dextram morātur manum, impedītumque hostēs circumsistunt. Succurrit inimīcus illī Vorēnus et labōrantī subvenit.
DBG 1
DBG 4
DBG 5
DBG 6
Nam ferē dē omnibus contrōversiīs pūblicīs prīvātīsque cōnstituunt et, sī quod est admīssum facinus, sī caedēs facta, sī dē hērēditāte, dē fīnibus contrōversia est, īdem dēcernunt, praemia poenāsque cōnstituunt
DBG 1
DBG 4
DBG 5
DBG 6
Hī, cum est ūsus atque aliquod bellum incidit (quod ferē ante Caesaris adventum quotannīs accidere sōlēbat, utī aut ipsī iniūriās īnferrent aut illātās prōpulsārent), omnēs in bellō versantur; atque eōrum ut quisque est genere cōpiīsque amplissimus, ita plūrimōs circum sē ambactōs clientēsque habet.
DBG 1
DBG 4
DBG 5
DBG 6
Dē hīs eandem ferē quam reliquae gentēs habent opīniōnem: Apollinem morbōs dēpellere, Minervam operum atque artificiōrum initia trādere, Iovem imperium caelestium tenēre, Mārtem bella regere.
DBG 1
DBG 4
DBG 5
DBG 6
Virī in uxōrēs, sīcutī in līberōs, vītae necisque habent potestātem; et cum pater familiae illūstriōre locō nātus dēcessit, ēius propīnquī conveniunt et, dē morte sī rēs in suspīciōnem vēnit, dē uxōribus in servīlem modum quaestiōnem habent et, sī compertum est, īgnī atque omnibus tormentīs excruciātās interficiunt.
DBG 1
DBG 4
DBG 5
DBG 6
