Wayground logo

Free Printable Worksheets

Font size

S
M
L
XL
Worksheets

Cambridge Latin Stage 15: Caeremonia I

Total questions: 23

Worksheet time: 33mins

Name
Class
Date
1.

servus Salvium et Quīntum ad ātrium dūxit.

4 lines
2.

illī, postquam ātrium intrāvērunt, magnam turbam vīdērunt.

4 lines
3.

multī prīncipēs Britannicī multaeque fēminae in ātriō erant.

4 lines
4.

sermōnēs inter sē habēbant.

4 lines
5.

aderant quoque multī Rōmānī, quī prope prīncipēs sedēbant.

4 lines
6.

haec multitūdō, quae ātrium complēbat, magnum clāmōrem faciēbat.

4 lines
7.

in mediō ātriō Quīntus et Salvius lectum vīdērunt.

4 lines
8.

in lectō erat effigiēs cērāta.

4 lines
9.

Quīntus effigiem agnōvit.

4 lines
10.

'bona est effigiēs!' inquit. 'imperātor Claudius est!'

4 lines
11.

'ita vērō', respondit Salvius.

4 lines
12.

'rēx Cogidubnus Claudium quotannīs honōrat.

4 lines
13.

fabrī ex Ītaliā quotannīs veniunt.

4 lines
14.

fabrī, quī perītissimī sunt, effigiem faciunt.'

4 lines
15.

subitō turba, quae prope iānuam stābat, ad terram prōcubuit.

4 lines
16.

prīncipēs Britannicī, quī in mediō ātriō sedēbant, celeriter surrēxērunt.

4 lines
17.

etiam Rōmānī tacēbant.

4 lines
18.

'rēx adest', susurrāvit Salvius.

4 lines
19.

per iānuam intrāvit senex.

4 lines
20.

parvus puer senem dūcēbat, quod claudicābat.

4 lines
21.

rēx et puer lentē per turbam prōcēdēbant.

4 lines
22.

rēx, postquam ad effigiem advēnit, vīnum lībāvit.

4 lines
23.

tum sacerdōtēs, quī prope effigiem stābant, victimās ad rēgem dūxērunt.

4 lines